monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXVII <<<     >>> XXIX

Caput XXVIII

1 Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc tantum malum te pudet, cum virtutis et sapientiae profitearis amatorem; quam si vere ac fideliter amasses, "Christum Dei virtutem et Dei sapientiam" cognovisses nec ab eius saluberrima humilitate tumore inflatus vanae scientiae resiluisses.
2 Confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti, posse continentiae virtute purgari. Aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem elevant animam, ut iam nec eidem ipsi, quam spiritalem vocas, aliquid post huius vitae finem prodesse videantur; et tamen versas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium curiosis, vel ad eas facias ipse curiosos.
3 Sed bene, quod metuendam dicis hanc artem vel legum periculis vel ipsius actionis. Atque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non accedant. Ignorantiam certe et propter eam multa vitia per nullas teletas purgari dicis, sed per solum πατρικὸν νοῦν, id est paternam mentem sive intellectum, qui paternae est conscius voluntatis.
4 Hunc autem Christum esse non credis; contemnis enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter crucis opprobrium, excelsam videlicet sapientiam spretis atque abiectis infimis idoneus de superioribus carpere.
5 At ille implet, quod prophetae sancti de illo veraciter praedixerunt: "Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo." Non enim suam in eis perdit et reprobat, quam ipse donavit, sed quam sibi arrogant, qui non habent ipsius.
6 Unde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et dicit apostolus: "Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem", inquit, "praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; quoniam stultum Dei sapientius est hominibus, et infirmum Dei fortius est hominibus." Hoc quasi stultum et infirmum tamquam sua virtute sapientes fortesque contemnunt.
7 Sed haec est gratia, quae sanat infirmos, non superbe iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius veram miseriam confitentes.